Latin
273.2.1 to 273.2.21
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 273.2.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
i. Charitas magnum peccatorum remedium A nemine non potest cum Dei adjutorio haberi, cum in bona voluntate sita sit. Scio et credo Churitatem vestram sapienter intelligere, non csse sine causa quod vos de vera et perfecta charitate tam frequenter admoneo. Hoc cnim idco facio, quia ad omnium peccatorum vulnera nullum medicamentum tam salubre et tam ellicax esse cognosco. Additur et hoc, quod cum Hun magnum sit vere et perfectæ charitatis remedium, nullus tamen invenitur qui eam cum Dei adjutorio irabere non possit. In reliquis operibus bonis interdum potest aliqnis qualemcumque excusationem prætendere; in habenda autem dilectione nullus se poterit excusare. Potest mihi dicerc aliquis, Non possum jejumare: nunquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei non possum a vino vel a carnibus abstinere: numquid potest dicere, Non possum diligere? Potest dicere, se virginitatem non posse servare; non posse res suas vendere, et pauperibus crogare: numquid potest dicere, Non possum inimicos meos diligere, et eis qui in me peccaverint indulgere? Nemo se circumveniat, fratres charissimi; quia Deus neminem fallit. Cum enim multa sint quæ propter fragilitatem humanam corporaliter non possumus implere; charitatem tamen in corde nostro, Dco inspirante, si in veritate volumus, sine aliqua dubitatione habere poterimus. Multa enim sunt quæ de horreo vei canava (c) vel cellario aliquoties proferre non possumus; de thesauro vero cordis nimis foedum et turpe est, si aliquam cxcusationcm prætendere videamur. Non enim ibi aut pedes laborant currendo, aut oculi videndo, aut aures andicudo, aut manus opcrando lassantur, ut nos per ipsam fatigationem excusarc conemur. Non nobis dicitur, Ite ad Orientem, ei quærite charitatem; navigatc ad Occidentem, et invenietis dilectionem. Intus in corda nostra, unde nos iracundia excludere solet, redire jubemur, dicente propheta: Redite, prævaricatores, ad cor (Isai.