Latin
Sermon 273
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 273.3
Unproofread scanNot analysed yet
Scripturæ locum in sui gratiam afferunt, sed hoc præcipue Dei amor innutur. Deusamavit non amantes, et in hoc vult nos ipsum imitari. Phrenetici sunt qui noa vexant. Sed simi aliqui qui testimonium Scripturædiviuæ iracundiæ suæ æstimant suffragari. Dicunt enim scriptum esse, Amat anima mea amantem se: et dum auctoritatem divinam male intelligunt, de medicamentis sibi vulnera faciunt. Qualiter antem hoc et debeat et possit intelligi, attendat Charitas vestra, Amat, inquit, anima mea amantem se. Licet ct de omnibus secundum litteram sentiri debeat, tamen certius de Deo intelligi debet, quia nullus nos melius quam ipse diligit. Nam si honi tantummodo amandi sunt, quid dicimus de Deo nostro, de quo scriptum est, Sic Deus dilexit mundum. ut Filium suum uuigenitum daret3 (Joan. III, 16)? Quid enim boni fecerat mundus, ut illum sic diligeret De us? Omnes cnim homines non solum malos, sed etiam originali peccato mortuos Christus Dominus noster invenit. Et tamen etiam cum talus essemus, dilexit nos, ct tradidit semetipsum pro nohis: ac pec hoc amavit etiam non amantes, sicut et Paulus apostolus dicit, Christus pro impiis mortuus est (llom. v, G); et per ineffabilem pietatem universo humano generi hoc exemplum dedit, dicens: Discite a me quia mitis sum ct humilis corde (Matth. XI, 29). Quod ct beatus Petrus apostolns in Epistola sua similiter præcepit, dicens: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Quod exemplum Domini seculuri sumus? numquid ut mortuos suscitemus? numquid ut supra marc pedibus ambulemus? Non utique; sed ut simus mites et humiles corde; ct non solum amicos, sed ctiam adversarios diligamus: Ut sequamini, inquit, vestigia ejus. Dixit boc etiam beatus evangelista Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Quomodo Christus ambulavit? In cruce enim positus pro inimicis oravit, dicens: Pater, ignosce illis: quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXiii, 34 ). Phrenetici enim sunt, ct a contrario spiritu possidentur, ct ut Ins persequantur. majorem persecutionem a diabolo patinntur: et idco magis ut liberentur quam ut damnentur orare debemus. Sic cniin fccit beatus Stephanus, qui gloriosissime primus Christi vestigia secutus est. Cum enim duris saxorum imbribus cæderetur, pro se stans oravit; pro inimicis vero suis positis genibus totis viribus clamavit cl dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Si ergo putamus nos non posse imitari Dominum nostrum, imitemur saltem conservum nostrum. Imitemur etiam et beatum Jacobum: qui et ipse cum a Judæis lapidaretur, flexis genibus pro suis persecutoribus supplicavit.