# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 273.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/273.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/273.4

Inimicorum dilectio non est consilium, sed præceptum. Dominus quoque in Evangelio ut inimicos diligere debeamus non dedit consilium, sed præceptum. Aliud est consilium, aliud præceptum. Consilium datur, ut virginitas conservetur, uta vino et a carnibus abstineatur, ut vendantur omnia, et pauperibus erogentur. Præceptum vero datur, ut justitia custediatur, ut omnis homo divertat a malo, et faciat bonum. Denique de virginitate dicitur, Qui potest capere, capiat ( Matth. xix, 12): de justitia vero non dicitur Qui potest facere, faciat: sed, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Id. III, 10). Consilium qui libenter audierit et feecrit, ma jorem gloriam habebit. Præceptum qui non impleverit, nisi pænitentia subvenerit, evadere poenam non poterit. Sic enim præcepit Dominus: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunl uus, et orate pro persequentibus vestris et calumniantibus vobis (Id. v, 4.4). Et si quæris quam mercedem accipies; audi quod sequitur: Ut sitis filii Putris vestri qui in cælis est (Ibid., 45). Advertite, quia si inimicos non diligimus, filii Dei esse non possumus. Et qua fronte dicimus in oratione, Pater noster, qui ea in cwlis? aut qua conscientia dicere potcrimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus (Id. VI, 12).

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
