Latin
Sermon 273
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 273.5
Unproofread scanNot analysed yet
Qui nonnisi se amantes amat, ab ethnicis et bestiis non distat. Charitas vera. Sed dicit aliquis: Ego audio Scripturam dicentem, Amat anima mea amantem se. Amas filios et parentes? Amat et latro, amal et draco, amaut et lupi, amant et ursi. Si enim amantes nou diligimus, si lilios vel parentes despicimus, pcjores leonibus et supradictis bestiis sumus: si vero ananles lautum diligimus, nibil ab ipsis bestiis distare videmur. Sic ct ipse Dominus dixit: Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc fac iunt? Et si salutaveritis fratres ve stros tantum. quid amplius facietis? Nonne et ethnici hoc faciunt (Id. v, 46, 47)? Qui ergo solos amicos diligunt, sicut ipsi videtis, adhuc in nac parte publicanis et Gentibus similes sunt. Ut ergo superiores et Gentibus et bestiis simus, etiam inimicos el adversarios diligamus; et timeamus illud quod Dominus in Evangelio dixit: Serve male, omne debitum dimisi tibi quia rogasti me; nonne ct te oportuit misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid postea? Tradidit eum tortoribus, donec redderet universum debitum. Sic, inquit Dominus, Pater meus cælestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Id. XVIII, 32-33). Et iterum ipse Dominus ait: In hoL cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si vos iuvicem diligatis (Joan. XIII, 35). Et iterum: Hoc est mandatum meum, ut invicem diligatis1(Id. x v, 12). Et iterum,: Qui universam legem complevit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi II, 10 ). Quod est hoc unum, nisi quod supra diximus, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 54)? quod, inquam, est boc unum, nisi illud quod Apostolus dicit, Omnis lex in uno sermone completur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Ga• lat. v, 14 )? Sed IIC forte aliquis dicat, locum hunc non sic debere intelligi: audiat de hoc mandato ilerum Apostolum sublimi voce clamantem, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non hubeam, nihil mihi prodest (ICor. XIII, 3). Ipsa est vera et germana charitas, quæ non solum usque ad amicos, scd etiam usque ad ipsos pervenit inimicos: sicut et Dominus noster tantam circa genus humanum cognoscitur habere charitatem, ut non solum supra bonos, scd etiam supra malos pluviam dare, ct solem suum quotidie oriri concedat.