Latin
274.2.18 to 274.2.33
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 274.2.18-33
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero inomparabiliter plus peccasti tu Deo quam in te peccaverit homo quare jubente Domino non dimittis parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Non enim præcepit vobis Deus jejunare plus quam potestis, et a vino vel a carnibus abstinere, vigiliis vos frequentius affligere, ad Orientem vel ad Occidentem cum infinitis laboribus vel periculis navigare; nihil horum nobis imponitur: sed hoc nobis jubetur, ut attentis arcam conscientiæ nostræ considerantes, nullum hominem in hoc mundo odio habeamus, imlentes illud quod ipse Dominus ait, Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis similiter (Id. VII, 12). Et quia nullus est qui quod aut in Deum aut in hominem peccaverit, sibi dimitti non velit; quare non facimus allis quod nobis fieri volumus: ut fiat in nobis illud quod ait Apostolus, Ominis lex in uno sermone impletur, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Galat. v, 14)? Unde opus est ut nosmetipsos minime falsa securitate decipiamus, credentes quod si noluerimus proximis nostris dimittere, peccatorum nostrorum indulgentiam mereamur accipere. Cum grandi enim tremore consideranda est illa terribilis et metuenda Domini nostri sententia, quam servus ille crudelis meruit audire: Serve male, debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et quid post hæc? Tradidit eum tortoribus, donec redderet omne debitum. Et ut hoc etiam tardioribus insinuaret, adjecit: Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII, 32-35 ). Cum enim absque ullo labore corporis, si toto corde dimittimus fratribus nostris possimus indulgentiam pro omnibus peccatis nostris promeriri; quam excusationem in die judicii habere poterimus, si hoc quod ipso adjuvante facillime possumus, implere negligimus?