# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 275.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 275. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/275.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/275.1

Quare sancti viri et justi in hoc sæculo in peccatoribus vludicaverint (c). Cur in veteri Lege peccata corporaliter punita. Ira Moysi sine iracundia. Ardet elo Dei, et dilectione populi Idem de Phinees sentiendum. Judicia Dei, fratres charissimi, plerumque sunt occulta, nunquam tamen injusta. Et qua in Lege de quibusdam pecca-toribus legimus a sanctis viris in præsenti sæculo vindicatum; qua ratione factum sit, subtilissima fidei puritate debemus aspicere. Quia enim in Veteri Testamento peccata puniri corporaliter idebantur, omnibantur digna supplicia. Quod tamen non quisque ut voluisset de populo secundum suam iracundiam exercebat; sed præposit vel judices, ut cæteri metum haberent, justissime vindicabant. Denique beatus ille Moyses, de quo legimus quod mitis fuerit super omnes homines (Num. XII, 3), descendens de monte, quia populum idolis sacrificasse cognovit,tria millia de populo jussit interfici (Exod. XXXII,27); non ut iracundiæ suæ satisfaceret, sed ut Dei injuriam vindicaret; et ut cæteri videntes, nunquam talia peccata exercere præsumerent. Et ut intelligamus quo animo hoc fieri jusserit, regressus ad Dominum supplicavit, dicens: Si non dimiseris populo tuo peccatum suum, dele me de libro tuo quem scripsisti (Ibid., 32). Ecce veram et integram charitatem. Paucos interfici jussit 1, ut sexcenta millia, exceptis mulieribus et parvulis, liberaret; quia nisi ille zelo Dei commotus in paucos vindicasset, cunctos Dei justitia perdidisset. Beatus quoque sacerdos Phinees unum de principibus cum alienigena concumbentem manu propria gladio interfecit. Et quo animo hoc egerit, Dominus ipse testimonium dedit, dicens: Phinees zelo meo commotus placavit iram meam, ut non dispenderem populum meum 2 (Num.XXV, 11). Hoc enim fecit Phinees non carnali odio, sed zelo et amore divino; non ut se vindicaret, sed ut populum de Dei iracundia liberaret.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
