# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 275.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 275. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/275.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/275.2

Nec alius Eliœe animus, et dum milites igne cœlesti consumuntur, et dum sacerdotes occidi jubet, utpote actus Spiritu sancto.Quam rem et beatum etiam Eliam fecisse cognoscimus: ad quem cum suoerbissimus et sacrilegus rex quinquagenarium cum suis militibus destinassel, mandans ei ut ad se venire deberet; beatus Elias dolens de perditione populi sui, quem impius ad idola colenda persuaserat, in Spiritu sancto dixit ut descenderet ignis de cœlo, et consumeret cos, ut istis percussis in corpore, alii sanarentur in corde. Sed quia nihil apud cos medicamentum spirituale prævaluit, etiam et alium quinquagenarium, qui et ipse cum superbia venerat, Spiritus santus per os Eliæ cum suis interfici jussit. Quam rem qua pietate Spiritus sanctus, vel quo animo Elias fecerit, humilitas illius quinquagenarii, qui tertio loco venit, ostendit (IV Reg. I, 9-14). In quo evidenter agnovimus, quod si se prius humiliasset fragilitas humana, statim indulgentiam dedisset divina misericordia. Neque enim credendum est quod illi ideo ad Eliam missi fuerint, u illum interficerent, sed potius ut ad regem vocarent. Et ideo beatus Elias non iracundiæ suæ satisfecit, sed Dei potius injuriam vindicavit Hoc etiam de sacerdotibus idolorum de monte Carmelo exercuit 3, quando omnes interfici jussit (III Reg. XVIII, 40); scilicet ut falsa religio cum suis exstineta doctoribus veræ religioni locum in humanis cordibus daret. Quod totum beatus Elias non sua virtute, sed potentia sancti Spiritus exercuisse credendus est. Denique si vis scire somus ipse Elias qualis fuerit, quando eum paulisper sancti Spiritus gratia, ut cum probaret, deseruit, unius meretricis minas ferre non potuit, sed fugit in deserto viaù quadraginta dierum. Ille ergo, qui suppeditante gratia Dei per Spiritum sanctum cœlum verbo clauserat, et ultrices flammas de supernis venire feserat, unis meretriculæ sermones sustinere non potuit. Hoc ideo dixi, ut agnoscamus quia totum illud non tam Elias, quam Spiritus sanctus exercuit per Eliam. Et ideo nefas est credere quod beatus Elias in his quos fecit interfici, se voluerit vindicare.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
