# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 275.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 275. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/275.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/275.3

Elisæus irrisus quid repræsentet. Cur vindictam petierit. Hoc etiam de beato Elisæo sentire debemus, cui cum luxuriantes pueri clamarent, Ascende, calve; ascende, calve (IV Reg. II 23) Spiritus sanctus qui in ipso habitabat, imperavit ut ascenderent duo ursi, et lacerarent quadraginta duos pueros. Quod licet in mysterio factum fuerit, et significaverit Domini passionem, quando irridentes Judæi clamaverunt, Crucifigatur, Crucifigatur (Matth. XXVII, 23), sicut illi clamaverant Ascende, calve; ascende calve; id est, ascende in crucem in loco Calvariæ: tamen etiam secundum litteram, ideo pauci percussi sunt, ut plurimi sanarentur; ut quia Prophetas Judæi non solum contemnebant, sed etiam irredebant, tati plaga percussi agnoscerentpotentiam Spiritus sncti. Sed quia emendare se noluerunt, clamat ipse Spiritus sanctus alibi per prophetam, Percussi filios vestros; et disciplinam non recepistis (Jerem II, 30). Si ergo hoc Spiritus sanctus operetus est nelas est beato Elisæo aliquid imputari; quia et revera tantam potentiam solus homo sine Spiritu saneto habere non potuit. Nam si sancto Elisæo aliquid imputamus, quasi de Dei justo judicio disptutare præsumimus.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
