Latin
Sermon 275
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 275.4
Unproofread scanNot analysed yet
Zelus idem, in Petro. Et ne forte hoc in solo Veteri Testamento factum fuisse putemus; attendite illum beatissimum ac mitissimum apostolum Petrum, et videte quid per eum de Anania et Saphira fuerit Spiritus sanctus operatus (Act. V, 5-10). Quod utique non ideo factum est, ut se beatus Apostolus vindicaret, qui nullam ab eis pertulisse injuriam videbatur: sed Spiritus sanctus per os ejus pullulans exemplum pessimum infidelitatis in ipsa radice siccidit. Hæc ergo omnia spiritualiter et fideliter cogitantes, nibil sinistrum de sancto justorum zelo vel judicio suspicemur: quam rem nobis ipse Dominus et Salvator noster præstare dignetur, qui vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.