# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 276.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/276.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/276.2

Eleemosynarum ordo legitimus. De opibus nostris quid nostrum; quid alienum. Ipse est eleemosynarum ordo justus atque legitimus, ut prius tibi et tuis victum et vestitum sufficientem et mediocrem, non pomposum nec deliciosum provideas; deinde, sicut dixi, si qui sunt pauperes de parentibus tuis, quantum prævales largiaris; deinde servos et ancillas tuas nec esurire neque algere permittas: et post hæc quidquid tibi Deus, sicut dixi, excepto victo et vestitu dederit, non in terreno, ubi fures effodiunt et furantur, sed in cœlesti thesauro recondas: ut ubi fuerit thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum (Matth. VI, 20 et 21); et cum sacerdos clamaverit, Sursum corda, securi et in veritale respondeamus, ilabemus ad Dominum. Quæcumque enim Deus, excepto mediocri et ratio nabili victu et vestitu, sive de quacumque militia, sive de agricultura contulerit, non tibi specialiter dedit, sed per te pauperibus eroganda transmisit: si nolueris dare, noveris te res alienas auferre; quia, sicut dixi. hor solum nostrum est, quod nobis vel nostris rationabiliter sufficit. Quidquid superfuerit, Deus noster, sicut dixi, pauperibus erogandum transmisit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
