# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 278.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/278.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/278.4

Sed nec diabolu lædere poterrit nisi permissus. Duabus ex causis id permittitDeus. Et illud ante omnia scitote, fratres, quod nec vos ipsos, nec eos qui ad vos pertinent, nec animalia vestra, nec reliquam substantiam vel in parvis rebus diabulus potest lædere, nisi quantum a Deo potestatem acceperit; quomodo nec sancto Job facultatem ausus fuit subvertere, nisi Dommo permittente. Et, sicut in Evangelio legimus, quando ab hominibus expulsi sunt dæmones, rogaverunt ut vel in porcos ire permitterentur (Matth. VIII, 31), Si in nisi porcos non sunt ausi intrare dæmones, nisi a Deo permissionem acciperent; quis ita erit infidelis, ut eos bonos chritianos credat posse lædere nisi Deus propria dispensatine permitteret? Permittit autem hoc Deus ex causis duabus: ut aut nos qui patienter dispensationem Domini toleraverit, et, sicut jam dixi, quando aliquid perdiderit, dixerit, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum:pro ista Deo placita patientia aut coronam accipit, si justus est; aut indulgentiam, si peccator. Et hæc attendite, fratres: quia cum omnem substantiam diabolus evertisset beati Job, non dixit Job, Dominus dedit, diabolus abstulit. sed, Dominus dedit, Dominus abstulit. Vir enim sanctus noluit istam gloriam diabolo dare, ut aliquid potuisset tollere quod Dominus non permisisset auferre. Cum enfin ec filios, nec pueros, nec camelos, nec asinos beati Job, antequam Dominus permitteret, diabolus lædere potuisset; quare credimus quod Christianis amplius aliquid faciat, quam quod deifico ac secreto judicio suo divina potentia permiserit?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
