Latin
Sermon 279
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 279.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cur sancti tradantur impiis. Mala hic vincere possumus, non vitare. Martyrii palma etiam nunc potest acquiri. Sea forte aliquis secum cogitat et dicit: Quid est quod boni et sancti viri in manibus impiorum traduntur? Interrogas quid est hoc? Quia tentio est vita humana super terram (Job VII, 1). In agone itaque mundi istius desudantes tentantur, ut probentur; probantur, ut remunerentur. Et ideo aliquoties diabolus sanctos potestati suæ cum petiisset, obtinuit, permittente sic Domino; non ut cos in animæ virtute læderet, sed ut in corporis infirmitate vexaret: ut minime succumbentibus ac per timorem Domini fideliter repugnantibus, tentatio injuriæ gloriæ esset occasio. Sed et ipse Dominus traditus est in manus peccatorum, et ita cum impius judex sub tempore passionis alloquitur: Nescis quia habeo postetatem occidendi et dimittendi te (Joan. XIV, 10). Cui Dominus: Non haberes, inquit, potestatem, nisi libi data fuisset desuper (Ibid. ,11). Ille ergo ad informandos et confirmandos nos, infesta mundi hujus incommoda suseepit et vicit; ut et nos intelligamus mala hujus sæculi nun posse nos fugere, sed cum Dei adjutorio posse superare. Est ergo fidelibus Christi aliqua cum sanctis martyribus portio, si ea quæ hic mundus imponit, præ timore Dei patienter et fortiter tolerent. Et ideo dicit nobis Sermo divinus: Si fueritis socii passionum, eritis et consolationum (II Cor. I, 7).