# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 279.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 279. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/279.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/279.5

Salubriora malorum remedia. Quantum rectius et salubrius erat ut ad ecclesiam currerent, corpus et sanguinem Christi acciperent, oleo benedicto et se et suos fideliter perungerent; et secundum quod Jacobus apostolus dicit, non solum sanitatem corporum, sed etima remossionem acciperent peccatorum. Sic enim per eum promisit Spiritus santus: Si quis infirmatur inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum ungentes oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, dimittutur ei (Jacobi, v, 14 et 15). Sed forte dicit aliquis: Quid est quod nos tam frequenter de hac re admonet episcopus noster? Hoc ideo, fratres, qui licet tam frequenter admoneamus, adhuc tamen ab aliquibus hominibus fieri sacrilegia ista multorum relatione cognoscimus. Et ideo rogo vos ut qui nondum fecit, non aliquando committat: qui vero fecit, quantum potest, acceleret ut dignam pœnitentiam agat.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
