Latin
Sermon 284
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 284.1
Unproofread scanNot analysed yet
De nora psallendi consuetudine. Gaudium, quod mihi Dominus de vestra sancta et fideli devotiono concessit, verbis non prævaleo explicare. Plures enim erant anni, quod pro hac re æstuabat animus meus, et tota cordis intentione desiderabam, ut istam psallendi consuetudinem vobis pius Dominus inspiraret. Unde benedico Dominum meum, et quantas possum jugiter gratias ago, qui dignatus est implere desiderium meum. Cum enim vos ego ita psallere desiderarem, quomodo in aliis vicinis civitatibus psallebatur; taliter Deus præparavit animum vestrum; ut hoc etiam melius, adjuvante Domino compleatis. Quid nunc inter ipsa gaudia nostra agere convenit, nisi ut totis viribus Domino supplicemus, ut quomodo dedit initium, etiam consummationem dare dignetur; et quibus tam sanctam psallendi contulit devotionem, etiam felicis simam perseverantiam pro sua pietate concedat? Et z quia non qui cœperit, sed qui perserenverit, salvus erit; et vos quantum potestis, jugi oratione,et cordis compunctione ignem in vobis divini amoris accendite; ne forte flamma charitatis, quæ in vobis fervere fideliter cœpit, per aliquam negligentiam refrigescat.