# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 284.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 284. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/284.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/284.2

Linquæ concinant mores; vocibus consonent affectus pii. Et hoc ante omnia non solum orationibus, sed etiam sanctis cogitationibus studete, ut quod verbisl psallitis, orationibus impleatis, et Spiritus sanctus, qui vobis sonat in ore, ipse etiam habitare dignetur in corde. Bonum quidem est et satis acceptabile Deo, quando lingua fideliter psallit; sed tunc est vere bonum, quando linguæ concordat etiam vita. Consentiant simul voces et mores; ne forte bonæ voces contra malos mores testimonium ferant, et ipsa vos lingua vestra redarguat. Si enim aliud sonat in ore, et aliud apparet in opere; quod lingua videtur ædificare, incipit conversatio mala destruere. Vos vero, fratres, non solum suavitas vocis, sed etiam sensus ipsius lectionis teneat occupatos; ut quomodo sonus vocis delectat in auribus sic virtus ipsius lectionis dulcescat in cordibus, secundum illud quod scriptum est, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domini ( Psal.CXVIII, 103)! et iterum, Eloquia Domine desiderabilia super aurum, et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum ( Psal. XVIII, 11) Qui enim quando psallit, suavitatem tantummodo vocis et compositionem eujusque soni attendit, et quid in ipsis intelligi debeat non attnendit, aures ejus accipiunt transitorium cibum, sed ad animam ejus non pervenit Dei verbum; ac si velut ceram quodam modo quis ruminat, et de mellis dulcedine omnio non gustat.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
