Latin
Sermon 285
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 285.3
Unproofread scanNot analysed yet
Dolet ad vigitias tardiu. venientes et verbum Dei negligente. Verbum Dei pluvia. Verbum Dei lumen est Et licet, fratres charissimi, de vestra ferventi devotione multum gaudeam; tamen quia sunt aliqui, qui tardius ad vigilias veniunt, et ubi verbum Dei recitari cœperit, cito discedunt, rogo ut eos admoneatis, et vestro sancto ac salubri consilio ut vos imitari debeant provocetis. Quantum est hoc, fratres mei, quod eos occupatos tenere videmur? Et ipsi videtis quia vix est dimidiæ horæ spatium; cum tamen, ut pauperes homines, vel quosque artifices de suis non retardemus operibus,quoties sermo futurus est, maturius faciamus psalmum quinquagesimum dici, ut non tardius, sed semper hora consuetudinaria de ecclesia exeatur. Et rogo vos, fratres, si nobis inter tantas occupationes et intolerabiles labores non piget per diversa volumina Scripturarum excurrere, et cum grandi studio vobis medicamenta spiritualia providere; quare alicui ex nostris laboriosum sit accipere, cum nobis non pigeat erogare? Et quia sermo qui recitatur, obedientibus erit in remedium, negligentibus in judicium, bene faciet unusquisque, si verbi Dei pluviam in agro cordis sui libenter exceprit: ne forte si dissimulaverit remedium salutis accipere, postea necesse sit ilii guttam refrigerii inter inferni flammas inquirere. Illam pluviam dico, fraters charissimi, nos desiderare debere, de qua Moyses dicit, Exspecetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2). Certum est enim, fratres dilectissimi, quia qualis est messis ista terrena, quoties pluviam aut tarde aut post multos menses acceperit, talis est anima quæ verbum Dei frequentins audire noluerit. Et quia lex Dei non solum pluvia, sed et lumen est, secundum quod scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105); qui lumen verbi Dei dedignatur accipere, timeat ne ei necesse sit æternas tenebras sustinere. Sed credimus de Dei misericordia, quod per sanctam admonitionem et Deo placitam castigationem vestram, etiam negligentes ad fervorem sunt vestræ fidei suscitandi; ut et de vestra et illorum salute duplex gaudium habere possimus: præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.