Latin
Sermon 286
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 286.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc corporis demissionem homini exhibemus. Eam in precibus exhibuerunt sancti,et ipse Christus. Vellem tamen scire de illis qui nec genua flectunt, nec inclinare capita volunt, si aliquid sibi satis necessarium aut a judice aut aliqua potenti persona expeterent, utrum stantes et erecto capite negligenter et tepide supplicarent. Rem terrenam ab homine terreno quærimus, et prope usque ad terram nos humiliter inclinamus: et a Deo remissionem peccatorum et æternam requiem inquirentes, nec capita nostra inclinare dignamur Non ita legimus de beato Elia et Elisæo (IV Reg. 4) vel cæteris sanctis, de quibus legitur quod frequenter prostrati in terram, ad Deum cum omni contritione oraverint. Et de ipso Domino nostro in Evangelio scriptum est, quod procidens in terram ita oraverit, ut ab eo guttæ sanguinis stillarent (Luc. XXII, 41 et 44 ). Quid enim indigebat Christus ut taliter supplicaret? Non ille quidquam indigebat, sed nobis exemplo suo orationis remedia præparabat. Orat misericordia, et non orat miseria, orat charitas, et non orat iniquitas. Prostratus in terra orat Medicus, et non inclinatur ægrotus. Orat innocentia, et non orat nequitia: orat qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; et non prosternitur mulus peccatis obnoxius. Orat Judex, et desiderat parcere; et non orat reus, ut indulgentiam mereatur accipere: orat judicaturus, et orare dissimulat judicandus. Non ergo pigeat, si infirmitas non prohibet, ut se unusquisque in terram prostratus humiliet.