# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 286.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 286. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/286.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/286.4

Aliter nequit de fonte gratiæ bibi. Ad ecclesiam, fratres, quasi ad fontem vivum et ad spiritualem fluvium, convenire debemus, ut accipiamus aquam illam vivam, de qua Dominus dixit, Qui silit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. VII, 37, 38); et iterum, Qui biberit aquam quam ego dabo, non sitier unquam: sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Id. IV. 13 et 14). Ad istum ergo fontem feliciter currit, qui ad ecclesiam fideliter venit. Sed sicut de fonte terreno et corporali fluvio non potest aliquis bibere, si se noluerit inclinare; ita et de vivo fonte Christo et sancti Spiritus fluvio nemo aquam vivam haurire poterit, nisi se humiliter inclinare voluerit; propter illud quod scriptum est, Deus superbis resistit, humilibus autem dut gratiam (Jacobi IV, 6).

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
