# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 289.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/289.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/289.3

Fornicatio putatur viris licere, non feminis. Sexus uterque iisdem legibu, tenetur. Sed forte putant aliqui, quod feminis ante nuptias fornicari non liceat, sed viris liceat. Ista punienda, et nimium gravia mala, quod pejus est, ideo a multis viris sine ullo timore Domini committuntur; quia ita a pluribus in consuetudinem missa sunt, et ita vilia vel levia ducuntur, ut nec jam inter gravia crimina putentur. Nam in fide catholica quidquid mulieribus non licet, omnino nec viris licet. Uno enim pretio, id est, Christi pretioso sanguine redimuntur et viri et simul feminæ: in unam fidem vocantur, et in uno Ecclesiæ corpure congregamur; simul Baptismi sacramenta percipiunt, simulad altare ad accipiendum corpus et sanguinem Christi accedunt, simul utrique sexui præcepta donata sunt. Cum hæc ita sint, qua fronte vel qua conscientia quod et viris simul et mulieribus non licet agere,soli viri se credunt impune committere? Sed et illi qui hoc facre præsumunt, pro certo cognoscant quod si cito se non emandaverint, et eis fructuosa pœnitentia non subvenerit, et sic subito de hac lucc rapti fuerint; æterna illos flamma sine ullo remedio cruciabit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
