# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 289.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/289.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/289.5

A multi. admiltitur. Et ideo excommunicatione non punitur. Benedictionem nuptialem non meretur qui virgo non est. Sed forte illi qui isto peccato non sunt maculati, dicunt: Quare qui hoc agunt a communione non suspenduntur? Ideo enim tantum scelus a sacerdotibus minime vindicatur, quia a multis admittitur. Si enim unus aut duo aut quatuor vel quinque mala ista facere præsumerent; et poterant et debebant non solam a communione suspendi, sed etiam a colloquio et convivio christiani populi separari secundum illud Apostoli, Cum hujusmodi nec cibum quidem sumere (Id., 14): multitudo tamen peccantium, sicut jam dictum est, prohibet sacerdotes Domini in illis distinguere. Faciunt tamen boni sacerdotes quod possunt, et cum perfecta charitate contendunt orare et suspirare jugiter, et gemitus ac rugitus effundunt; ut in quibus propter infinitam multitudinem non possunt severitatem vel disciplinam ecclesiasticam exercere, monendo vel orando pro eis possint eos vel aliquando ad pœnitentiam provocare. Unde iterum atque iterum rogo pariter et contestor, ut qui uxorem optat accipere, sicut illam virginem invenire desiderat, ita ipse usque ad nuptias virgo sit: quia si non fuerit benedictionem accipere cum sponsa sua non merebitur; et impletur in eo quod scriptum est. Noluit benedictio nem, et elongabitur ab eo (I Cor. VII, 29). Jam vide si pænitentiæ remedium non subvenerit, quid de illo erit, vel qua sententia eum necesse erit in futuro ju dicio subjacere, qui jam in sæculo benedictionem cum sponsa sua non luit dignus accipere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
