Latin
Sermon 289
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 289.6
Unproofread scanNot analysed yet
Adulteris deest fides. Et illud attendite, fratres, si in tam gravi periculo sunt qui uxores non habent, et aut concubinas sibi adhibent, aut adulteria admittunt: quid de se infelices illi cogitant, qui forte coujugia habentes adulterant, et insano furore vel supplicia inferni formidant, nec desiderant præmia æterna? Si enim fidem haberent, utique Deo crederent, et venturumjudicium cum tremore metuerent. Probatur enim quia hominibus credunt, et Deo non credunt; ut publice, ubi homines vident, adulteria ti- IBeaut; et secrete, ubi Dcus videt, omnino nou timeant. Si qualemcumque scintillam fidei haberent, sicut non pemittunt servos suos in præsentia sua peccare; ita nec illi in conspectu Domini sui adulterare præsumerent. Sed de talibus clamat per prophetam Spiritus sanctus, Dixit, inquit, insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Certum est enim quia non credit Deum esse, qui in tenebris et in occulto illa præsente Deo facit, quæ publice facere præsentibus hominibus pertimescit: nescit infelix quia vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17).