Latin
Sermon 289
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 289.8
Unproofread scanNot analysed yet
Militum petulantia reprimitur. Et illud quale est, quod aliquoties vir fortissimus procedens ad prælium forte non minus decem inimicos occiderit, et ex ipsa victoria aliquam puellam de præda accipiens, dum cum illa per adulterium jungitur, anima sua peccati gladio interficitur. Et videte quantum malum sit, ut aliquis crudelior existat in se, suam animam occidendo per luxuriam, magis quam per carnalem victoriam adversariorum corpora trucidando. Vere lugendum est et dolendum, ut ille qui, sicut jam dixi, decem adversarios vicit, ab una muliere superetur; et qui tot inimicos occidit in eorpore, ab una puella juguletur in corde. Vere nimis grave malum est, ut vir fortis qui ferro non vincitur, libidine superetur; et eum mollia aut blanda subvertant, quem dura non superant; et qui esse captivus vel servus hominibus dedignatur, servus esse peccati mereatur; cum indignius sit mente servire quam corpore, secundum quod scriptum est, A quo enim quis vincitur, hujus et servus efficitur (II PetrII, 19).