# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/296.1

Scripturæ passim. pauperes benedicunt, et maledicunt peccatores. In Scripturis sanctis, fratres charissimi, incessabiliter paupers benedicuntur, et peccatores maledici videmur. Primum ergo, sicut ipsi frequenter et legendo et psallendo cognoscitis, qualiter Scripturæ divinæ pauperes benedicunt, paucis sententiis Charitati vestræ suggero; et postea quid de peccatoribus legitur insinuo. De pauperibus enim dictur, Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7); et iterum, Viduæ ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI, 15); et iterum, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. V, 3); et iterum; Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. X, 14. sec. Hebr.); et iterum, Quoniam exaudivit pauperes Dominus (Psal. LXVIII, 34). De peccatoribus vero dicitur, Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes (Psal. IX, 18); et iterum, Quoniam peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20); et iterum, Conteres brachium peccatoris et maligni (Psal. X, 15, sec. Hebr.); et illud, Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, bibent ex eo omnes peccatores terræ (Psal. LXXIV, 9); et iterum, Omnia cornua peccatorum confringam (Ibid., 11). In omnibus enim Scripturis hujuscemodi sententiæ abundanter inveniuntur, quibus pauperes collaudantur, et e contrario in peccatores duræ sententiæ diriguntur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
