Latin
Sermon 296
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.5
Unproofread scanNot analysed yet
Civitates duæ ex humilibus et superbis. Et quia duæ partes hominum et quasi duo populi, humilium scilicet et superborum, ab initio mundi ill duabus civitatibus construuntur, et una carum dicitur Jerusalem, quod interpretatur Visio pacis; altera Babylonia, quod interpretatur Confusio; unam ædificat Christus, aliam diabolus: onmes qui perseveraturi sunt in superbia, ad Babylonem pertinent; ad Jerusalem vero; qui in humilitate sunt permansuri. Omnes sancti et onmes ens benedicunt, qui sunt humiles benedixerunt et jugiter benedicunt, secundum illud, Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Psal. CXXIV, assidue 4), et eos qui sunt superbi maledixerunt et assidue maledicunt. Unde, sicut jam dixi, unusquisque recurrat ad conscientiam suam; et si se radicem ei licet, superbiæ dominari cognoscit, dum ei licet,et tempus bene faciendi in sua potestate consistit; quanta potest velocitate cum Dei adjutorio exstirpet superbiam, et plantet humilitatem, certissime sciens quod ei, quælibet bona opera fecerit, prodesse non poterunt, quamdiu in superbiæ tumore permanscrit. Nec contentus sit quasi per fictam et simulatam humilitatem velut ramos ejus tantummodo tollere: sed radicem ex corde conetur evellere, si vult illi placer qui cor dignatur inspicere. Quam rem qui implere noleuerit, maledicitis Scripturarum omnium subjacebit; et impletur in eo illud quod scriptum est, Dominus justus concidet cervices peccatorum (Psal. CXXVIII, 4); et illud, Pluet super peccatores laqueos ignis (Psal. x, 7).