Latin
Sermon 296
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nec cupiditas, sine superbia, nec charitas sine humilitate. Sed dum de exsecrando superbiæ malo et appetendo humilitatis bono loquimur, forte aliquis intra se cogitat, et dicit: Quid est quod in hoc sermone de istis duabus tantummodo loquitur et de fundamento bonorum charitate, et radice malorum omnium cupiditate nihil dicit? noc ideo intedum facimus, fratres charissimi, quia ilłæ duæ sinc istis duabus esse non possunt. Nunquam enim vel cupiditas sine superbia, vel charitas sine humilitate aut poterit esse aliquando aut poterit. Ac sic illa quicumquc humilitatem laudat, cum illa et charitatem, de qua naseitur, prædicat: et e contrario qui superbiam accusat, simul et cupiditatem, sinc qua esse non potest, damnat. Quomodo enim, charitas et humilitas velut duæ alæ sunt, quibus humiles animæ elevantur ad cœlum; et si una defuerit, alia prodesse nihil poterit: ita et e contrario cupiditas et superbia velut duæ compedes esse probantur, cum quibus infelices superborum animæ, dum se per elationem in altum erigunt, justo Dei judicio in inferni profunda descendunt. Et ideo quoties in Scripturis divinis aut in quibuscumque prædicationibus audieritis laudes humilitatis, ibi etiam præconia charitatis agnoscite; sicut e diverso vituperationem superbiæ, cupiditatis exsecrationem intelligite. Et quia de cupiditate superbia nascitur, et de charitate humilitas generatur; ita sibi invicem copulantur, ut unaquæque mater sine filia sua esse non possit. Quicumque ergo se desiderat de malo superbiæ liberari, prius in se cupiditatem, de qua nascitur, conetur exstinguere; sicut e contrario qui veram humilitatem concupiscit jugiter obtinere, charitatem matrem ipsius contendat fideliter custodire. Unde totis viribus Dei misericordiam deprecemur, ut nos de malo superbiæ vel cupiditatis liberare, et bonum humilitaties et charitatis per suam misericordiam largiri dignetur: ut non superbiæ principem diabolum imitando descendamus in infernum; sed sequendo magistrum humilitatis Christum, ascendere mereamur in cœlum. Quod ipse præstare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.