# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 299.1-2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.1-2

Justitiam esurire quid sit. Jus populi ut exigat a sacerdote verbum Dei. Inter reliquas beatitudines, quas in Evangelio Dominus ac Salvator noster enumerare dignatus est, etiam hoc: addidit, dicens Beati qui (Mallh. v, 6). Felices sunt quibus istam præclaram famem, et desiderabilem sitim Deus donare dignatur. Quomodo autem esuritur justitia, fretres? Justitiam esuris, si verbum Dei patienter et libenter audire volueris: de tali enim cibo dictum est, Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Quamvis enim melius sit facere quam nosse; prius est tamen nosse, quam facere: debet enim discere, qui optat implere. Denique audi Scripturam dicentem. Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet: et iterum, Zelu apprehendet populum ineruditum; et ignis adversarios consumet.Et in hoc loco ideo dicitur ignis adversarius; quia non de parte Christi, sed de parte diaboli esse cognoscitur. Et iterum, Justitiam discite, qui habitatis terram (Sap. I 1). Manifestum est ergo quod ipse esurit justitiam, qui discere optat justitiam. Prius ergo debemus discere, ut postea mercamur implere. Ut ergo ista beatitudo per Dei gratiam impleatur in vobis, si in veritate, ut credimus, et esuritis et sititis justitiam, quoties vobis verbum Dei fuerit tardius prædicatum, nolite exspectare ut vobis ultro illud debeamus ingerere; sed etiam vos ipsi quasi rem vobis jure debitam, fideliter a nobis ac si-- tienter exigite.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
