# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 299.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.1

Calamilates nostris peccatis imputandæ. Quid in bonis et malis efficiant. Mundana spes amara. Quoties, fratres charissimi, aliquæ adversitates veniunt, quoties aut hostilitas aut siccitas aut mortalitas justo Dei judicio nobis fuerit irrogata, non ejus injustitie, sed nostris hoc peccatis imputare debemus: quia, sicut dicit Apostolus, Non iniquus est Deus, qui infert iram (Rom. III, 5). Maltorum enim malis moribus atque clamoribus exagitatus est mundus. Et ut hoc omnes intelligere possint, apertius Charitati vestræ insinuo. Sic sunt boni et mali, quomodo si duo vasa sint plena. et unum habeat putredinem, et aliud aromata pretiosa: cum uno ventilabro ventilata fuerint, illud vas ubi aromata, odorem desiderabilem, aliud autem fetorem intolerabilem reddiit. Ila simul boni atque mali indiscrete quidema turbati, sed alto Dei judicio separati. Quoties aliqua tribulaitio in mundum venerit, qui boni sunt, velut sancta vasa, gratias agunt contra Deum, dicentes: O Deus! quid tanti mali facimus, ut talia patiamur? Unde sæpe fit ut infelices isti amore hujus vitæ obligati, nec istam tenere possint, et illam sempiternam de qua fugiet dolor et gemitus, amittant: et, quod pejus est, nec ista mala, præsentia possunt evadere, et ad illa quæ æterna sunt, corum crimina eos faciunt pervenire. Non insultans, sed gemens et dolens hæc dico. Ecce sicut in co qui superbo et rebelli spiritu emendare se noluerit, impletur illud quod scriptum est, Qui in sordibus est, sordescat adhuc; justus autem justiora faciet, et sanctus sanctiora (Apoc. XXII, 11). Non enim spes bonorum in isto est mundo posita. Spes enim, quæ videtur, ait Apostolus, non est spes(Rom. VIII, 24): quoniam et ipsa spes mundana quæ videtur, in amasuis dilectoribus propinat. O infelicitas generis humani! Amarus est mundus, et diligitur; putas, si dulcis esset, qualiter amaretur?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
