# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 299.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.2

Fœdœ depopulationis descriptio. Vos alloquitur veritas, dilectores mundi: ubi est quod amastis? ubi est quod pro magno tenebatis? ubi est quod dimittere nolebatis? ubi sunt tot regiones, ubi tante splendidissimæ civitates, Lugendo potius ista dieta suat quam insultando. Magno affectu ista depatarentur, si tantummodo audirentur. At cum oculos nostros dira calamitas et obsidionis percusserit, et nunc tempore mortalitatis affligat; moorturum hominum sepeliendis corporibus vix illi qui remanere videbantur, occunrrerint. Considerantes etiam illa mala quæ justo Dei judicio illata sunt, quando totæ provinciæ in captivitatem ductæ sunt, sustinnimus matresfamilias abductas, prægnantes abscissas: ct nutrices avulsis e manibus parvulis, atque in vias prujectis, nec vivos, ipsos filios retinere, nec mortuos permiserunt sepelire 1. Cruciatus magnus et dolor, timor et horror tortores cordis pariter insistebant, maxime cum a talibus feminis hoc impia barbarica exigebat potentia, ut quæ se sciebat multorum mancipiorum fuisse dominam, barbarorum se subito sine ullo pretio lugeret ancillam. Sic impletum est in nobis illud quod dictum est per prophetam David: Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudio in commulationibus eorum (Psal. XLIII, 13). Dura a delicatis, et a nobilibus mulieribus servitia sine ulla miseratione humanitatis a barbaris exacta sunt. Strepitus clamoris hujus in auribus nostria urget, dum talia audimus atque videmus. Numquid ferreæ sunt carnes hominum, etimsi servus ferreus (a) in aliquibus inveniatur? Quis ista audiens vidensque non doleat? Unde cum propheta dicere possumus: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei (Jerem. IX, 1)? Non solum mortem corporum, verum etiam animarum, Christianis loquimur. Multos cognovimus in ista visitatione sine sacramento Baptismi ex ipsa vita fuisse ereptos, atque inter vasa iræ relictos. Quis fuctus idoneior, quis planctus celsior inveniri potest, quando sic exarsit ira Omnnipotentis, ut repelleret etiam tabernaculum suum, in quo habitavit in hominibus: et ille etiam qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), nec pretium tanti sanguinis attenderit, nulli eccelesiæ, nulli clero, nulli sacratæ virgini, nulli parcerecivitati?

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
