# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 299.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/299.3

Jugum Christi leve. Huic multi præferunt jugum. avaritiæ. Nos vero, fratres charissimi, quibus Dominus non pro nostris meritis parcere, sud adhuc ad more debemus considerare, quod hæc omnibus nobis præbentur exempla. Et ideo illorum mors proficiat ad nostram salutem, corum tribulatio sit nostra ccorroptio, de aliorum plagis faciamus medicamenta vulnerribus nostris: et semper timeamus quod Dominus in Evangelio dixit, Putatis quod hi Galilæi præ omnibus peccatores fuerint, quoniam talia passi sunt? Non dico vobis: sed nisi pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII, 2 ei 5).El ideo qui solebat esse luxuriosus, sit castus; qui superbus, sit humilis; qui crat invidus, sit benignus; qui per frandes vel calumnias solebat res alienas rapere, incipiat de suis largiores eleemosynas dare. Nimis dełicatum est quod a noster, requirit Dominus noster, fratres charissimi. Non dixit nobis, Jejunate plus quam pote stis, et plus quam vires vestræ sufferunt vigilate: non nobis dicit, A vino vel a carnibus abstinete; non quod omnes homines possunt cum ipsis gratia sine grandi labore complere. Sed, quod pessimum est, multu sunt qui durissimum et amarissirumn avaritiæ jugum cum multis laboribus volunt ferre. et dulce jugum Christi et onus ejus leve dissimulant humeris suis imponere: malunt cum multis peccatis sub sarcina gravi succumbere, quam juguli Christi, quod eus potest in cœlum elevare, suscipere. Vos vero, fiatres, nobiscum sapienter et fideliter cogitantes, disrumpatis a cervicibus vestris durum et asperum avaritiæ jugum, et jugum Cristi suavissimum vestris humeris imponite, secundum Apostolum conversationem vestram levantes in cœlum (Philipp. III, 20); ut, cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso appareatis in gloria (Coloss. III, 4) Quod ipse præstabit, etc.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
