Latin
De Humilitate et Timore Domini (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 3
Unproofread scanNot analysed yet
Inde pax et omnia bona. Sic ergo, fratres, timeamus Deum, ut diligamus cum; quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18) servitem: atque ita abundantiam habere possumus securitatis et plenitudinem omnium bonorum. Unde et propheta ait: Timete Dominum, omnes sancti ejus; quoniam nihil deest timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minnentur omni bono (Psal. XXXIII, 10 et 11). Quapropter obsecro vos, dileetissimi, ut timorem Dei semper ante mentis vestræ oculos habeatis, et oblivionem præceptorum Dei omnino fugiatis, illudque sedulo cogitetis, qualiter timentes Deum et mandatis ejus obedientes ad vitam vadunt perpetuam; contemnentes vero et præcepta ejus spernentes, in pœnam ibunt æternam: humilitatemque veram in corde vestro intus habeatis, sieque eam non ficte moribus eoram proximis vestris insinuetis, ut et ipsi bonis exemplis vestris instructi glorificent Deum, et vobiscum æternam in cœlis studeant percipere remunerationem: præstante Domino nostro, etc