Latin
De studio sapientiæ, lectione et meditatione legis Dei (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid post lectiones sacras præstandum. Et ideo. fratres charissimi, quicumque ex vobis lectiones sacras legere et intelligere possunt, in his studium impendant, ut carum frequenter meditatione utantur: qui vero sensum locutionis sacræ ex lectione non possunt percipere, attentius audiant interpretantem, ut recipiant saltem inde ædificationem. Cum vero magisterio cœlesti instructi, quid faciendum quidve vitandum sit, dilectissimi, accipiatis; non sit mora in faciendo, quod intus sapiatis intelligendo: quia, ut beatus Paulus apostolus ait, Non auditores legis justi sunt apud Deum,sed factores legis (Rom. II, 13). Et ispsa Veritas ait, Servus qui scit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit mulitis (Luc. XII, 47). Item alibi scriptum est, Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi (Jacobi IV, 17). Itaque omni diligenti, studete ut cognoscatis voluntatem Dei: postquam autem cognoveritis voluntatem ejus summo nisu contendite, ut hanc faciatis implentes mandata illius, et instanter deposcite, ut in hoc perseverantes perveniatis ad promissa illius. Ad quod nos digneturipsequi per suant nos vocaverat, et bene per suam gratiam liberaverat, quiquebene certantibus cœlestia regna promiserat, Jesus Christus Dominusnoster,qui vivitet regnat cum Deo Patreet Spirtu sancto per omnia sæcula sæculorum. Amen.