Latin
Sermon 300
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 300.2
Unproofread scanNot analysed yet
Verbum Dei nil minus quam corpus Cristi. Nec indignius percipiendum. Interrogo vos, fratres vel sorores, dicite mihi, Quid vobis plus esse videtur, verbum Dei, an corpus Christi? Si verum vultis respondere, hoc utique dicere debetis, quod non sit minus verbum Dei quam corpus Christi. Et ideo quanta sollicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nihil ex ipso de nostris manibus in terram cadat; tanta solliicitudine observemus, ne verbum Dei quod nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus aut loquimur, de corde nostro depereat: quia non minus reus erit qui verbum Dei negligenter audierit, quam ille qui corpus Christi in terram cadere negligentia sua permiserit.