Latin
300.5.17 to 300.5.27
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 300.5.17-27
Unproofread scanNot analysed yet
Et rue ergo putate matrem esse animarum vestrarum, et ita vos velle componere, ut in vobis nec macula nec ruga possit ante tribunal æterni Judicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed etiam medicamenta desiderans providere, studeo dissuta consuere, conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare perdita, et ea quæ sunt integra, spiritualibus margaritis ornare. Si me non piget; quare aliquis fastidiose velit accipcre? Cum enim terrena et temporalia ornamenta corporis, si non invenitur qui donare velit, carissimo pretio comparentur: quanto magis æterna animarum ornamenta, quæ absque ullo pretio a nobis non cum parvo labore quæsita, vestris spiritualibus offeruntur, justum est ut a vobis cum perfecta charitate suscipiantur? Nos enim margaritas vobis de paradisi patria providentes, nullam aliam in hoc sæculo mercedem optamus accipere, nisi ut vos patienter et libenter, quæ vobis insinuantur, videamus audire, et cum Dei adjutorio secundum vires vestras operibus adimplere. Conclusio. Fratres charissimi, et venerabiles filiæ, non ideo dicimus quod vos agnoverimus verbum Dei non libenter accipere; propitio enim Deo plus quam cogitari vel dici potest, de vestra obedientia gaudet et exsultat anima nostra: sed dum vos volumus ad meliora semper ascendere, etiam ea quæ vos perfecte cognoscimus agere, paterna sollicitudine præsumimus admonere. Et quia non toti viri vel mutieres voluerunt hodie ad vigilias convenire; rogo vos, filii et filiæ, ut ea quæ vobis dicta sunt, illis qui absentes fuerunt fidelissime referatis: ut non solum de vestra, sed et de aliorun correctione mercedem habere possitis.