# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 303.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/303.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/303.1

Admonitio populi ut lectiones divinas audire studeant, etc. A lectione sacra nullus excusatur. Non inopia temporis Gratias Deo agimus, fratres charissimi, quia nosetsiinter multas occupationes, sanctæ Charitati vestræ repræsentare dignatus est. Novit enim divina clementia, quia etiamsi secundo aut tertio per singulos annos vobis possimus occurrere, nec sic quidem poteramus nostra desideria satiare. Quis enimpater est, qui filios suos, et præcipue fideles et bonos, non frequenter videre desideret? Concedat Deus vobis orantibus, ut et in nobis, quos tanta charitate susceptis, aliquid boni invenire possitis; et nos hoc semper in vobis videmus, unde plenius gaudere possimus. Quia ergo, quantum dignum est, de Charitatis vestræ præsentia gratulamur, de salute communi, quantum Dominus dederit, colloquamur. Quando aliquid de utilitate animæ proferimus, fratres charissimi, nemo se excusare conetur, ut dicat: Non mihi vacat legere; et ideo non possum Dei præcepta vel agnoscere vel implere. Nec dicat aliquis vestrum: Non novi litteras; ideo mihi non imputabitur quidquid minus de Dei præceptis implevero. Inanis est et inutilis excusatio ista, fratres charissimi. Primum est, quod lestionem divinam. etiamsi aliquis nesciens litteras non potes legere, potest tamen legentem libenter audie. Qui vero litteras novit, numquid potes fieri quod non inveniat libros, quibus possit Scripturam divinam legere? Tollamus a nobis fabulas vanas, mordaces jocos; sermones otiosos ac luxuriosos, quantum possumus, respuamus: et videamus si nobis non remaneat tempus, in quo lectioni divinæ vacare possimus. Fugiamus prandia luxuriosa, quæ nos occupant usque ad vesperam; contemnamus cœnas, quæ nos aliquoties etiam in vitiis usque ad noctem mediam trahunt, in quibus et caro nostra per ebrietatem debilitatur, et anima per turpiloquia et scurrilitates aut vulneratur, forte aut etiam moritur; istas malas occupationes, quæ et animam et corpus debilitant, fugiamus: et videbimus quod nobis remanet tempus, in quo aliquid de salute animæ cogitemus.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
