# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 303.6

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/303.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/303.6

Æmulato Dei de cultu animæ, et tribulationum origo. Nihil in hoc durum exigit Deus. Inde est, fratres, quod frequenter tribulationes et angustias sustinemus, quia Deus vicem nobis quodam modo reddit. Nolumus nos amare animam nostram, quam ille amat; et ille villam, quam nos amamus, dimittit ut pereat.Nam ut deserta remaneret ab hostibus terra nostra longo tempore, multis vitiis et criminibus deserta remanserat anima nostra. Quia ergo animam nostra quam Deus diligit non amavimus, totum quod in hoc mundo amabamus perdidimus. Et ideo, fratres charissimi, vel sic discamus plus animam amar quam carnem, æterna potius diligere quam caduca. Quidquid enim pro carne laboramus, totum peribit 1: hoc solum perire non poterit, quod unusquisque pro salute animæ suæ in cœlo reposuit. Nemo ergo se excuset et dicat se litteras nescire; ideo non posse Dei præcepta comlere. Non est grande quod a nobis requirit Deus, non durum, non asperum. Clamat tibi in conscientia tua æterna justitia: Quomodo gubernas agrum tuum, guberna et cor tuum; quomodo colis villam tuam, cole et animam tuam; quomodo superfluos palmites tollis de vite tua, sic malos affectus tolle de anima tua. Præcidis de vite tua quod malum est; incide de anima tua quod iniquum est. Quomodo qui vitem suam uno anno putare noluerit, ipso anno abundatius exhibet, et postea sine fructu sterilis remanebit: sic et qui malas cogitationes et mala desideria non tollit de anima sua, videtur affere fructum de rapinis et fraudibus in anno vitæ suæ quo vivit in hoc mundo; sed postea sterilis remanebit in æternum. Et quia fructus legitimos non exhibit, quasi sarmenta luxuriosa et infructuosa,æterm illum flamma sine misericordia cruciabit, sicut ipse Dominus dixit, Paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III. 12). Quomodo in vite tua totos oculos superfluos amputas, et duos aut tres qui sunt legitimi derelinquis: sic et in anima tua omnia desideria, quæ res alienas male respiciunt et pessime concupiscunt, Spiritus sancti gladio et crucis falee debes incidere, et hoc tantum unde justitia vel misericordia cernitur reservare.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
