# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 305.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/305.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/305.2

Eleemosyna nobis proficit. Cur pauperes permisit Deus. Et si diligenter attendimus, fratres, hoc ipsum quod Christus in pauperibus esurit, nobis proficit. Ideo enim in hoc mundo Deus pauperes esse permisit, ut omnis homo haberet quomodo peccata sua redimeret. Si enim pauper nullus esset; eleemosynam nemo daret, indulgentiam nemo reciperet. Potuit enim Deus omnes homines divites facere; sed nobis per pauperum miseriam voluit subvenire: ut et pauper pet patientiam, et dives per eleemosynam possint Dei gratiam promereri. Nobis enim militat inopia pauperum, Denique si sapienter intelligis, et statera cordis tui diligenter appendis; incomparabiliter plus est quod pro paupere recipis, quam id quod pauperi largiris. Attende et vide nummum, et regnum. Quid simile, frater, das pauperi? Das nummum, et a Christo recipis regnum: das buccellam, et à Christo recipis vitam æternam; das vestimentum, et a Christo recipis remissionem peccatorum. Non ergo despiciamus pauperes, fratres: sed magis eos desideremus, et ultro nos eis ingerere festinemus; quia miseria pauperes, medicamentum est divitum, sicut et ipse Dominus dixit: Verumtamen date eleemosunam, et ecce omnia mundaa sunt vobis (Luc. XI, 41); et iterum, Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam (Id. XII, 33). Et per prophetam clamat Spiritus sanctus, Sicut aqua exstinguit ignem; sic eleemosypa exstinguit peccatum (Eccli. III, 33): et iterum, Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc liberabit te 1 ab omni malo (Id. XXIX, 15). Faciamus ergo misericordiam, fratres, et Christo adjuvante cautionis suæ vinculum teneamus. Illam utiaque quam supra memoravi, ubi ait, Date, et dabitur vibis; et iterum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Unusquissque secundum vires studeat ne ad ecclesiam vacuus veniat: debet enim aliquid exhibere, qui optat accipere. Qui potest, novo vestimento tegat pauperem: qui non potest, vel vetus porrigat. Qui vero ad ista se non sentit idoneum, porrigat huccellam, suscipiat. peregrinum, lectulum faciat, pedes abluat: ut audire mereatur a Christo, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 34, 35). Nemo se, fratres charissimi, de dandis eleemosynis excusare poterit; quando pro calice aquæ frigide mercedem se Christus redditurum esse promisit (Id. X, 42.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
