# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 306.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.2

Eleemosynæ necessitas et efficacia. Et ideo, o anima christiana, quæ mecum audis et legis, adjuva te consilio sanctissimi Danielis: sic enim ait, Consilium meum accipe, et peccata tua eleemosynis redime (Dan IV, 24). Quod consilium si non libenter audieris, ad cœlum sine causa pulsabis. O anima, quæ intra carneos et fragiles parietes habitas, vigila, ora, pete, quære, pulsa. Vigila, inquam, petendo, ora quærendo, pulsa operando. Vigilanti tibi et petenti respondet Dominus, Ecce adsum. Si transieris per ignem, tecum est Dominus tuus, et flamma non ardebit in te: quia sicut aqua exstinquit ignem, sic exstinguit eleemosyna peccatum (Eccli. III, 33). Si ergo aperueris pauperibus manus tuas, Christus tibi aperiet januas suas, ut paradisi possessor introcas. Si forte putas quod finis mundi tardius veniat, vel tuum considera finem. Ecce paulatim deficit mundus, subtrahuntur omnia bona quæ fuerant, et accedunt mala quæ non erant. Quotidie quod prædixit Dei sermo, completur; et nec sic homo mutatur. Accipe ergo consilium, dum in manibus tuis habes pretium tuum. Dona tibi de tuo dum tuum est: quia fragile est quod tenes, et cæterorum est quod attendis. Considera quale pro te pretium dederit Dominus tuus: sanguinem fudit. Charum te habuit, quem tam caro pretio comparavit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
