# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 306.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.3

Divitis et Lazari pauperis mutatæ vices. Divitis purpurati fuge, frater, exemplum, cujus canes pauper Lazarus suis vulneribus pavit, et micas cadentes de mensa divitis non accepit. Sed post non longum temporis intervallum mutatæ sunt vices. Pauper beatitudinem emit mendicitate, et dives supplicium facultate. Ille in Abrahæ gremio ab Angelis elevatur, dives vero ad inferni profunda perducitur; de quo lo. co vidit dives pauperem, jam pauper divitem. Desiderat guttam, qui negaverat micam. Hæc ergo cogitent divites, qui facultatibus suis se redimere nolunt; ne similia patiantur. Dives fuit ille, de quo nunc loquimur: sunt et hic divites, ad quos nunc loquimur. Unius sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Ergo inter divitem purpuratum et Lazarum ulcerosum mutatæ sunt vices. Dives perdidit quod habebat; pauper cœpit esse quod non erat. Dives ille in sæculo apothecas plenas reliquerat; et in inferno guttam ardens petebat, et impetrare non poterat.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
