# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 306.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.4

Dives in lingua magis cruciatur. Pro se apud Deum dicit. Ob duritiæ culpam causa cadit. Attendite, fratres. Totum divitis corpus flammis gehennæ consumitur, et sola lingua amplius cruciatur. Ideo sine dubio in lingua majorem sentit ardorem, quia per eam superbe loquendo contemserat pauperem. Ipsa enim lingua quæ noluerat dicere ut eleemosyna pauperi donaretur, gravius gehennæ flammis exuritur. Clamavit enim et dixit: Pater Abraham, mitte Lazarum ut intingat digitum suum, et refrigeret linguam meam (Luc. XVI, 24). O dives, qua fronte quæris guttam, qui noluisti porrigere micam? Juste nunc exigeres, si dedisses. O mundi bona, apud inferos mala! Accesserunt ad servitium divitis ignes, et ad obsequium sævi tortores. Patitur duros tartarorum ministros. Torquetur et clamat: juste et integer judex, vel secundum peccata mea compensentur supplicia ista, vel contra spatia annorum meorum, quibus habui bona, mala recipiam, aut certe in duplum vel quadruplum! Cur per tot millia annorum me teneri jubes in flamma? Peccatorum meorum sum nexibus alligatus, ne fugiam. Per momenta compungor, ut doleam. Sævit in me ignis, et non parcit; cruciat, et reservat: nec totum est quod punit, cui sævum est quod igniscit. Post illas lamentabiles voces, potuit ei sine dubio responderi: Quid faciam tibi? Eleemosynas non fecisti, quæ peccatorum tuorum pœnas exstinguerent. Clamavit tibi Scriptura, et non audisti; propheta non tacuit, apostolus prædicavit, Evangelium tonuit; annuntiatum est supplicium impiorum, justorum præmium est repromissum: tu umbras et nebulas sæculi hujus tenere te credens, divina præcepta velut inanes fabulas respuisti. Interveniant pro te pauperes, et quidquid petieris, dono. Sed justo judicio vicem tibi reddo: Quia judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam (Jacobi. II, 13). Non tibi poterit præstare justitia mea, nisi quod merentur opera tua. Sine causa mortuus in potestate aliena positus clamas, qui in eo tempore quo potuisti, cum me videres In paupere, cæcus eras.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
