# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 306.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/306.5

Eleemosynæ merces proponitur. Fratres mei; manu Dei formati, magno mecum pretio comparati, audite consilium Domini Dei nostri, implete desiderium pontificis vestri, ut cum ipso accipiatis hæreditatem in regno Patris vestri. Ex servo factus es amicus: contemne quod natus es, fac tibi vicem cum Christo. Quare non accipiat partem de substantia tua, qui tibi præmia præparavit æterna? Quare non accipiat vel decimum, qui contulit totum? Contra terrenum patrimonium Deus offert cœlum: sic enim ait, Venite, benedicti, percipite regnum; quia esurivi, et dedistis mihi manducare (Ibid., 34, 35). Tunc vos, si modo eleemosynas largiter fideliterque facitis, feliciter dicere poteritis: Domine, quando te vidimus esurientem, et ministravimus tibi ( Matth. XXV. 37)? Quid est hoc, fratres? Cnvenit fidelis debitor, et creditores excusant? Tunc vobis respondebit Pater, Dominus et amicus cum quo fecistis cœleste commercium: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Ibid., 40). Nonne ego quæ accepi, terrena accepi? Cœlestia reddam, dabo æternum præmium, et ad partem dexteram regnum: non quia nnn peccastis, sed quia peccata vestra eleemosynis redemistis. Rogo vos, fratres, ut ista recipiantur in animis vestris. et ita proficiant peregrinis; ut ante tribunal æterni Judicis, et mihi pro benigna admonitione venia, et vobis pro eleemosynarum largitate æterna gloria tribuatur: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
