# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 307.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/307.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/307.1

Ulmus divites exhibet; vitis, pauperes Dei servos. Quid sibi invicem conferant. Legimus in quodam libro, fratres charissimi, de ulmo et vite propositam nobis similitudinem; quam qui diligenter attenderit, non parvam animæ suæ ædificationem inveniet. Nam arbor ulmea et vitis satis sibi convenientes esse videntur. Arbor enim ulmea, licet sit amœna et in sublime porrecta, nullum tamen fructum habere probatur Vitis vero, quamvis sit parva et humilis, frctibus plena esse cognoscitur: qui fructus, nisi qualicumque ligno leventur in altum, in terra putrescunt atque depereunt. Si vero ulmus extendat ramos suos et erigat vitem,et se ornat, et illam de putredine liberat. Quare ista similitudo sit posita, diligenter attendamus. Arbor ulmea significat hominem divitem in hoc mun do. Sicut enim arbor illa sublimis est et amœna et humida, et tamen fructibus vacua: ita et quicumque dives saeculi hujus, quamvis sublimetur honoribus, in multis facultatibus amœnus et jucundus esse videatur; tamen si ad vitem, id est, ad pauperem Christi eleemosynarum suarum brachia quasi ramos piissimos humiliter non expandit, a fructibus æternæ vitæ vacuus remenebit. Vitis autem significat servos Dei vacantes, et doctrinæ jugiter insistentes, et si qui sunt alii similes horum, qui contempto mundo, Deo die noctuque deserviunt; quo servitio in æterna beatitudine uberes fructud habere creduntur. Ac sic divites mundi hujus abundant in hoc sæculo, et pauperes Christi in cœlo. Quid ergo futurum est, ut nec arbor ulmea sine fructu remaneat, nec vitis in terra putrescat? Hoc enim expedit fieri, ut quomodo arbor ulmea extendit ramos suos, et erigit vel sustinet vitem; sic dives sæculi hujus porrigat ramos suos, id est, manus plenas fructibus agri sui, et sustentet pauperes Christi. Quod si fecerit in hoc mundo, sine dubio ab ipsis pauper ibus Christi multipliciter illi repensabitur in futuro

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
