Latin
Sermon 307
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 307.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ divitis parci pœnæ. Qua eum gratia privet tenacitas. Nec dedignetur dives, aut injuriam sibi æsti-met factam, quod arbori comparatus est, si audiat Dominum dicentem, Arbor bona bonos fructus facit; mala autem arbor malos frustus facit: sed magis timeat illud quod sequitur, Omnis inquit, arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. VII, 18, 19). Extendat ergo manus suas ad eleemosynas, ut possit evadere æternas flammas. Omnes ergo divites timeant exemplum illius arboris infrusctuosæ et sterilis, id est, illius qui purpura et busso induebatur. Arbor enim amœna et sublimis erat in mundo: sed quia ramos misericordiæ non expandit ad Lazarum, flammas recipere meruit in inferno, et ab illo petebat guttam, cui negaverat nicam (Luc. XVI, 24). Hæc ergo cogitent divites qui se de rebus suis, dum suæ sunt, redimere nolunt; ut non faciant talia, ne talia patiantur. Dives fuit de quo loquimur. sunt et aliqui divites ad quos nunc loquimur. Unitis sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Cum hæc ita sint, si illi qui divites sunt, aridas et contractas manus habuerint ad eleemosynas faciendas, et quibuscumque servis Dei, vigiliis, lectionibus vel orationibus insistentibus quæ sunt corpori necessaria dare noluerint; efficiuntur velut ulmus sterilis, quæ vitem sustinere dissimulat. Et cum dives pauperi. bus Christi nihil dederit, necessitate 2 in opere terreno plus qnam solebant exerceantur. Et dum mundanis actibus occupantur, orationi, lectioni, jejuniis et vigiliis minus insistunt; necesse est ut fructus illorum, quomodo vitis, in terra jaceant, et ex parte aliqua minuantur; ac sibi tantum sufficiant, et nihil divitibus largiantur. Beatus enim apostolus Paulus. pauperibus admoneret, quasi de vite loquebatur ad diarborem, id est, pro Christi paupere loquebatur ad divitem: Vestra, inquit, abundantia illorum inopiam suppleat; ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum (II Cor. VIII, 14). Quam rem ut omnes intelligant, apertius insinuare debemus.