Latin
310.1.1 to 310.1.32
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 310.1.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
Eleemosynæ efficacia. Si tamen de alieno non fiat. Hanc de rapinis largientes ad judicium sistuntur. Remedia peccatorum, fratres, medicina est eleemosynarum. Eleemosyna enim a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras (Tobiæ IV, 11). Patrocinatur in die judicii homini, ut flammas æternas non timeat, sicut Jacobus in Epistola sua dicit, Superexaltat misericordia judicium; et Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Sed talis debet esse ipsa misericordia, fratres, quæ suscipiatur non quæ repellatur; quæ peccata purget, non quæ aui mam gravet; de bono, de justo labore, de propria facultate, et non de pauperis egestate. Fratres, non vult Deus hominem a misericordiacessare, nec libenter aspicit Deus quemquam de fraudibus dantem: sicut Salomon propheta dicit, Honora Dominum Deum tuum de justis laboribus tuis (Prov. III, 9). De justis laboribus jussit dari; de injustis vero rapinis prohibuit dari. Sed cum judicare cœperit Deus, dicturi sunt hi qui de fraudibus vivunt, et de spoliis miserorum eleemosynas faciunt: Domine præcepta tua seret vavimus, et in nomine tuo misericordias fecimus; pauperes pavimus, nudos operuimus, et peregrinos hospitio recepimus. Quibus dicturus est Deus: Quod dedistis dicitis; quod rapuistis quare non dicitis? Quos pavistis memoarmini; quare non recordamini quos necastis? Quos operuistis, gaudent; et quos exspoliastis, plangunt. Quos hospitio recepistis, retinetis; et obliti estis quantos de suis habitaculis exclusistis? Ego, ego misericordiam fieri jussi; fraudes et rapinas exerceri non mandavi. Unus repletur panibus, quem de rapinis satiasti, et benedicit Deum 1; non te, sed Deum. Quem necasti, ille miser necatus ingemuit, et exaudivit gemitum ejus qui vidit quod feceris ei. De malo acquiris, et gaudes; rapis et lætaris: pauper rogat, et contristaris; prandium paras, et tales ad tuum prandium vocas, qui tibi vicem rependant.