# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 311.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/311.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/311.2

Misericordia perfecta est, non exspectare rogantem. Sic erga nos agit Deus. Sic egit et Christus. Perfecta ergo est misericordia, fratres charissimi, ut ante occurratur esurientibus, quam roget aliquando mendicus. Non est enim perfecta pietas quæ precibus extorquetur. Sed si taceat mendicus, loquitur pallor in facie, pene lassus 1, fessus et elisus, nusquam suspectus 2. Festina pietate succurrere, ne audias rogautem, ne quod debetur Domino vindices tibi. Imitare Deum tuum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45): et ecce veniet tibi pluvia antequam roges, descendet ubertas nocte, dum stertis; dum adhuc in lecto es, ex præcepto vigilat dies, excubant elementa, fructus te nesciente effunduntur. Jactat cœlum, et parturit terra: tot cellaria messium, dum nescimus, sic accipimus. et tantas opes comedimus, antequam rogemus. Et tihi, homo, madicus est ip:c panis; et precibus vendis? Non rogaverunt quatuormillia Jesum in deserto septem panes et paucos pisces, ut infinita agmina pranderent, quo prandio vicisset saltem usuram mensura. Qui cum erogarentur, Colligite, inquit, fragmenta, ne quid depereat (Joan. VI, 12): quia sanctum fuerat totum quod Replentur septem sportæ buccellarum, saturata sunt tanta millia; ct nihil minoratum cst, ct crevit eis cibus, dum impenditur victus: sic et eleemosyna, si indigentibus erogetur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
