Latin
Sermon 314
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 314.2
Unproofread scanNot analysed yet
Superbus non est sine dœmone, nec invidus, nec adulter, nec mendax. Sed forsitan dicit aliquis: Quamodo potest feri ut qui per luxuriam peccaverit in carne sua, diabolum habeat in anima sua? Nos, fratres dilectissimi, quod diximus, sanctarum Scripturarum testimoniis approbamus. Nam quod qui super bus est, dæmone plenus est, audi Scripturam dicentem, Immundus est, ante Deum omnis qui exaltat cor suum; et iterum Initium, apostatare a Deo omnis superbia (Eccli. X, 14). Quid est, apostatare, nisi a Deo discedere? Et utique qui a Deo disjungitur, diabolo sociatur. Quod autem qui invidus est, sine dæmone esse non possit; Scriptura dicit, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarrum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24 et 25). Nam quod et ille qui fornicatur, a diabolo possidentur, canonica nihilo minus Scriptura testatur; sic enim dicit propheta: Spiritu fornicationis decepti estis (Osee IV, 12). Quod vero et omnis mendax sine maligno spiritu esse non possit, Scriptura testis est: Perdes, inquit, omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et iterum, Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Et in libro Regum legimus spiritum malignum dixisse Domino: Ego, inquit, decipiam Achab. Cui dixit Dominus, In quo decipies? Et ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendas in ore prophetarum ejus. Dixit autem Dominus, Decipies et prævalebis (III Reg. XXII, 21, 22). Similiter et de cæteris capitalibus peccatis atque criminibus credere nos oporetet; quia nemo illa nisi diabolo intigante committit.