# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 314.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 314. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/314.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/314.3

Ut peccatis cito medicina curetur. Qui ergo, fratres? Cum nos multis peccatis et criminibus sentiamus obnoxios, numquid desperandum est? Absit hoc a populo christiano. Non quidem desperandum est, sed nec in ipsis peccatis inimica securitate perseverandum. Qui enim dixit, Cum conversus ingemieris, salvus eris(Ezech. XXXIII, 12); ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die i diem (Ecli. V, 8). Opitme enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus adhibetur; et cito vulnus sanatur, quod diu putrescere non sinitur. Et ideo ubi aliquis ex nobis cujuslibet peccati vulnus acceperit, autequam longa consuetidine putrescat et feteat, omni celeritate ad pœnitentiæ medicamenta confugiat. Peccatum si diu dominari permittitur, omnibus sanctis et Deum timentibus putorem teterrimum exhalare cognoscitur. Et ideo cum Dei adjutorio laborandum est ut, expurgatis vel mortificatis omnibus peccatis; in possessionem vitiorum virtutes introeant: locumque quem tenebat superbia, humilitas occupet; quem vastabat avaritia, obtineat eleemosyna; quem luxuria sordida bat, castitas mundet atque recipiat; quem tenebat invidia, possideat benevolentia; ubi mandacium esse videbatur, veritas dominetur. Hæc enim, fratres, si Christo auxiliante agere studeamus,non solum in aliorum corporibus dæmones non timemus, sed etiam de nostris cordibus per Dei gratiam effugamus: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
