# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 315.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/315.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/315.1

Ecclesiæ de adversariis suis ultio. Quid in persequente attendendum. In omnibus Scripturis divinis, fratres charissimi, Christianorum tempora prædicta sunt. Hoc ideo, quia futurum erat ut reges terræ, qui propter idola persequebantur Christianos, propter Christum idola delerent, et subjugaretur omnis potestas jugo Christi; ut impleretur quod dictum est, Ultus sum in eos (Psal. CXVII, 10). Quid est enim; Ultus sum in eos? Vindicavi me de ipsis. Corpus Christi loquitur, Vindicavi me de inimicis meis. Quomodo se vindicavit? Occidendo in eis errorem, suscitando fidem. Quidquid enim erat, quod in omnibus malis et perversis persequebatur Christianos, deletum est. Homo enim quando te persequitur, noli attendere illam figuram quam fecit Deus, aut animam illam quam spiravit Deus: non te persequitur quod fecit Deus, sed malitia quam fecit homo. Omnia quæ fecit Deus, laudant Deum. Audistis in benedictionibus, et auditis inomni solemnitate quando leguntur, quomodo omnia laudant Deum, cœlestia et terrestria, Angeli, homines, luminaria cœli, arbores terræ, flumina; maria; quidquid Deus creavit, sive en cœlo, sive in terra, sive in mari, ladant Deum. Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum avaritia? Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum ebriosistas? Numquid ibi aliquando audistis quia laudat Deum luxuria? Numquid aliquiando audistis quia laudat Deum hæresis? Omnia ista quare -non laudant Deum?Quia non sunt creata a Deo. Et arbor servavit quod creata est; homo delevit quod id crectus est. Si enim servaret in se bonurn quod in illo creavit Deus, est, imaginem suam, semper laudaret Dcum, non solum lingua,sed et vita. Ergo prædicta sunt et tempora nostra: sed in temporibus nostris prædicta sunt futura schismata. Quomodo ergo pugnavit iila Ecclesia contra diabolum, sic et. ista pugnat.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
