# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 315.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/315.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/315.3

Diabolus leo cum vexat, draco cum blanditur. Contra blandimenta opus estvigilantia. Ut ergo leonem et draconem. de quo supra dictum. est, possimus eum Dei adjutorio vincere, cum grandi timore ac tremore ante oculos habeamus illud quod ait apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens aliquid devorare quærens circuit (I Petr. v, 8): et illud quod de dracone Apostolus nos admonet, ut eum omni solicitudine caveamus, Aptavi vos, inquit, uni viro virginem castam exhibere Christo: sed timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ila et sensus vestri corrumpantur a simplicitate, quæ est in Christo Jesu (I Cor. XI, 2 et 3). Quando ergo tibi aliqua publica tribulatio nata fuerit, rabiem ac sævitiam leonis intellige: quando temalæ concupiscentiæ ad avaritiam vel luxuriam callida seductione sollicitant, draconis blandimenta cognosce. Si ergo fidem rectam cupis fideliter custodire, in adversic fortis esto contra leonis sævitiam: si vero virginitatem animæ integram servare desideras, quantum potes observa blandimenta draconis; ne forte si incautus fueris, quinque sensus, qui in te sunt quasi quinque virgines, permittas a serpente corrumpi- Quidquid enim pulchrescit visu, quidquid dulcescit gustu, blanditur auditu, quidquid lenocinatur odoratu, quidquid mollescit attactu; in his omnibus, si incauti fuerimus, subrepentibus concupisceutiis malis, animæ virginitatem corrumpi permittimus: et impletur in nobis illud quod per prophetam dictum est,Intravit mors per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). Per hos enim quinque sensus quasi per quasdam januas aut mors aut vita ad animam nostram ingreditur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
