Latin
Sermon 315
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 315.4
Unproofread scanNot analysed yet
Laus et vituperatio parvi ducenda. Simus ergo, auxiliante Domino, de illis quinque virginibus sapientibus, quæ, sicut in Evangelio legimus, portaverunt oleum in lampadibus suis: et quantum possumus, observemus, ne inter illas stultas inveniamur, quæ sibi de sola corpris integritate plaudentes, virginitatemanimæ per corruptionem quinque sensuum perdiderunt, quæ non portaverunt coleum secum; quibus dictum est, Ite, emite vobis a vendentibus oleum. Oleum enim hoc loco adulatio est et laus humana: venduut oleum omnes adulatores. Ergo stultæ illæ dictæ sunt, quæ forinsecus quærebant laudem, non intus in conscientia habebant. Ideo non portabant oleum secum; quia laudem in aliena lingua, non in cinscientia sua volebant habere. Tamen quid respoderunt illis stultis? Ne forte non surficiat nobis (Matth. XXV, 4, 9): quomodo Apostolus dixit, Sed neque ego me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3). Si ergo conscientia nostra sub examine judicii Dei trepidat, et quamvis sibi recta videatur, timet ne exeat justitiæ regula de thesauro illius, et inveniatur tortum quod rectum videbatur: quanto minus curare debemus aliena judicia de nobis charissimi, sive mala sive bona? Nec valde gaudere debemus, quando landamur; nec contristari, quando vituperamur. Nec coronare nos potest taus falsa, nec damnare vituperatio falsa. Quamdiu autem vivimus hic, de nobis ipsis nos ipsi judicare non possumus, non dico quid cras crimus, sed quid hodie simus: quanto minus debemus moveri judiciis alienis, quam de conseientia nostra quæ nobis perhibet testimonium? Nam gloria nostra debet esse conscientia.