# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 316.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/316.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/316.1

Sancti ape ad tolerantiam accensi. Quando natalitia sanctorum martyrum celebramus, et in eorum laudibus admiramur ita vivere debemus, ut eos in omnibus imitemur. Nam cum martyres amamus, causam nobis eligimus, unde Domino placeamus. Videte beatissimum Laurentium martyrem, eujus natalem hodie in Ecclesia celebramus qui talem confessionis causam elegit, quod coronam martyrii a Christo percipere meruit. Quam magna constantia martyrum, quam bona fides sanctorum qui pro nomine Christi milta tormenta libenter suscipiebant, et tamen eadem tormenta contemnedo in suis persecutoribus diabolum superabant!De ipsis enim Salomon dicit: Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est ( Sap. III, 4). Magnam igitur spem sancti habuerunt; ut crederent accipere se posse in resurrectione quod sperabant, tolerantes temporalem passionem. Et quid sperabant, quando talia tolerabant? Facillime dici potest quod tolerabant: nam quis explicare poterit quod sperabant? Audi apostolum Paulum: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
